[252] EPISTOLA LII. IUSTUS LIPSIUS THEODORO CANTERO S.P.D. Gratae mihi prorsus tuae litera, mi CANTERE, quae diuturno silentio quasi interclusum aperuerunt iter amicitiae. Dolebam enim in locis tam vicinis & conjunctis ita nos versari, quasi oceano aut toto coelo, quod dici solet, divideremur. Nam ego post discessum meum a vobis, hic Lugduni haesi: non alia caussa, quam ut patriae meae procellas audirem potius, quam cum periculo meo spectarem. Professio mihi historica oblata est cum stipendio honesto, quam visum est non spernere, donec rebus nostris adfulsisset melior aliqua lux. Nam turbae quomodo augeantur indies, vides. Lovaniensium ruinam (ita enim dicendum est) sane doleo; unice mortem VALERII nostri. Qui per aetatem poterat adhuc esse vitalis. Sed Dis aliter visum, ait ille. De eculeo, quod me rogas, nihil habeo certum aut praeter vulgus. De conviviis tempestivis sic sentio. Utrumque vitio apud antiquos fuisse, tempestivum & intempestivum. Tempestivum convivium dictum, quod ante horam coenae legitimam (ea fere nona diei erat) aviditate praepropera iniretur, ut ille apud Satirycum, Exul ab octava Marius bibit . Sic dictum quia nimis tempori & praepropere iniretur. Intempestivum vero, quod ultra debitam horam protraheretur, puta in multam noctem. Utrumque complexus est Cicero in Pisonem illo loco, Qui neque orientem solem neque occidentem unquam vidit, De Dialogis meis quod quaeris, scito Dialogos de spectaculis Romanorum, jam propediem me absolvisse. Item librum unum Succidaneorum. In loco illo Horatii Lib. I. Satyr. Praetextam & latum clavum, prunaeque batillum; vellem doceres me, quid veteres Interpretes dicant: nam puto eos te habere; mihi non sunt ad manum. Vale Amicissime CANTERE, IV. Kal. Novemb. MDLXXVIII. CARRIO a nobis discessit parum honeste. De carmine PYTHAEI non magna res est. Sunt versus trochaici antiqui, quos tamen describi jubebo & mittam. Ex animo tuus IUSTUS LIPSIUS. |